monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5
Ambrosius, Hexaemeron, 4, IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V. SHOW APPARATUS

0 Luminarium vicinitate vel remotione annuas tempestates definiri: quod Christo, Synagogae, atque Ecclesiae accommodatur. Cur umbrae maiores in hyeme, in aestate minores; et quaedam alia id genus. Denique quomodo eadem luminaria sint in dies.
20 Multa diximus, plura nolumus; ne quis ea quae a nobis de illorum assertionibus usurpantur ad refellendum, ad recognoscendum assumpta arbitretur. Nam quae pueri risimus, ea senes commemorare qui possumus? Nunc ad ea quae secundum lectionem supersunt, dirigamus stylum.
21 Sint, inquit, luminaria in signa, et in tempora, et in dies, et in annos. De signis diximus. Tempora autem quae sunt, nisi mutationum vices, hyems, ver, aestas atque autumnus? In istis igitur temporibus aut velocior est transitus solis, aut tardior. Alia enim praestringit radiis suis, alia inflammat caloribus. Itaque cum sol meridianis partibus immoratur, hyems nobis est. Nam cum sol longius abest, terra rigescit gelu, stringitur frigore, et plurima noctis umbra terras operit, ut multo prolixiora sint noctis spatia quam diei. Hinc oritur causa, ut hybernis flatibus nimia vis nivium, pluviarumque fundatur. Cum vero ex meridianis decedens partibus supra terram redit, noctis ac diei exaequat tempora: et quo magis moras suis adiungit cursibus, eo paulatim temperiem aeris huius reducit, et revocat aurarum clementiam, quae fovens omnia, repetendos cogit in partus, ut terra germinet, ac resoluta sulcis semina reviviscant, virescant arbores, ad perpetuitatem quoque conservandi generis eorum quae vel in terris sunt, vel aquis gaudent, annuis fetibus successio propagetur. Ast ubi ad aestivas conversiones in Septentrionem se subrigit, spatia diurna producit, noctes vero arctat et astringit. Itaque quo magis usu assiduo aeri huic copulatur atque miscetur, eo amplius et ipsum aerem vaporat, et terrarum exsiccat humorem, adolescere facit semina, et tamquam in succos viriles maturescere poma silvarum. Tunc quia flagrantior est, minores umbras facit in meridiano, quoniam ex alto hunc illuminat locum.
22 Unde et Synagoga dicit in Canticis canticorum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi manes in meridiano, ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum, hoc est: Annuntia mihi, Christe, quem dilexit anima mea. Cur non potius quem diligit? Sed Synagoga dilexit, Ecclesia diligit, nec umquam circa Christum suum mutat affectum. Ubi, inquit, pascis, ubi manes in meridiano. Sequi te cupio quasi alumna, quae quasi copulata ante retinebam, et greges tuos quaerere, quia amisi meos. In meridiano pascis, hoc est in Ecclesiae loco, ubi iustitia resplendet, ubi fulget iudicium sicut meridies, ubi umbra non cernitur, ubi maiores sunt dies, quod eis sol iustitiae tamquam aestivis mensibus diutius immoretur. Denique dies Domini non est brevis, sed magnus; quia scriptum est: Donec veniat dies Domini magnus. Unde et Iacob ait: Omnes dies vitae meae quos ago, breves et maligni. Est enim maligna lux dubia. Ergo dies breves dubiae lucis sunt, et umbrosi: dies magni sine umbra sunt, ut plurimi in aliquibus locis ferventioribus usu, exemploque cognoverunt. Synagoga itaque in diebus brevibus et malignis, cuius typum plerumque Iacob in persona sua exprimit, vel populi eius umbram habebat plurimam, quae solem iustitiae non videbat, et videbat illum non ex alto super caput suum, sed ex meridiano illuminantem, quando illi hyems erat. Ecclesiae autem dicitur: Hyems abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus messis advenit. Ante adventum Christi hyems erat, post adventum Christi flores sunt veris, et messis aestatis. Ex meridiano ergo et ex gentium conversione illum illuminantem videns obumbratur. Populus autem gentium qui erat confusionis, gentiles qui sedebant in tenebris, lucem viderunt magnam, qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis. Magna lux divinitatis, quam nulla umbra mortis interpolat. Ideoque ex alto illuminat, quia et hoc scriptum est, dicente Zacharia: In quibus visitavit nos oriens ex alto: illuminare iis qui in tenebris et in umbra mortis sedent . Est sane et aliqua salutis umbra non mortis, ut est illa: Sub umbra alarum tuarum protege me. Umbra quidem, quia corporis est: umbra, quia crucis, sed umbra salutis; quia in ea erat peccatorum remissio, et resuscitatio mortuorum.
23 Exemplum ergo possumus accipere; quia hyemales dies breves, sed umbras maiores habent: aestivi dies maiores, sed umbras minores habent. Medio quoque die minor umbra, quam vel in principio est dici vel fine: et hoc apud nos in parte Occidentis. Caeterum sunt qui per duos totius anni dies sine umbra fuerint in partibus meridianis, eo quod habentes super verticem suum solem, undique per circuitum illuminentur, unde ἄσκιοι dicuntur Graece. Plerique etiam ferunt sic e regione ex alto fieri solem, ut per angusta puteorum aquam quae in profundo est, viderint refulgere. Esse autem dicuntur in meridiano qui ἀμφίσκιοι vocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant. Umbra enim e regione solis ambulantibus post tergum est; ut puta si contra Orientem pergas, matutinis horis; si contra meridianam plagam contendas, medio die; si contra Occidentem, in occasu diei. Ex tribus igitur partibus fit tibi sol obvius. ex Oriente, ex Meridiano, ex Occidente. Mane et sero post tergum est, meridie quoque a latere: at vero a Septentrione numquam est sol, et ideo umbra si contra Septentrionem dirigas, sive mane, sive sero, sive meridie, non potest esse post tergum. Soli sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum circa Meridiem positi, qui in Australem plagam videantur umbram transmittere. Hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum ad Aquilonem sol dirigit. Postea nos autumnus excipiens, infringit quidem aestuum magnitudinem: sed paulisper relaxato ac deposito calore, per temperiem medii moderaminis sine fraude nos atque ulla noxa flatibus tradit hyemalibus.
24 Sint, inquit, etiam in dies. Non ut faciant dies, sed ut in eis habeant principatum, ut ortum diei uberiore sol illuminet gratia, ut per totum diem designandi eius habeat potestatem cursus sui munere. Sic accipiunt nonnulli quod ait propheta: Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Circumferunt enim lumen. In annos quoque ordinati sunt sol et luna: luna per trecentos dies duodenis vicibus suum cursum conficiens, consummat annum, secundum Hebraeos, aliquibus diebus adiectis; secundum Romanos, bis sexto semel intra quinquennium unius diei adiectione celebrato. Solstitialis quoque annus est, cum sol expleto per omnia signa circuitu, in id unde principium cursus sui sumpsit, recurrit. Annua enim fertur ei totius spatii esse perfunctio.



Ambrosius, Hexaemeron, 4, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5